CRIOLII

CRIOLII
CRIOLII
unum ex tribus Hispanorum generibus, quae Americam incolunt. Praeterenim Hispanos et Mestecios, Criolii ibi dicti habitant, qui ex Hispanis quidem Parentibus, sed in ipsa America, nati sunt. Hi numerô quidem et multidine praevalent, sed numquam pervenir possunt ad aliquam maioris mementi dignitatem. Unde implacabile odium, inter Hispanos Europaeos et Hispanos hos Americanos, quod eousque processit, ut Criolii quamcumque gentem Europaeam admitterent, dummodo ab oppressione Hispanorum Europaeorum possent liberari. Neque aliunde acrior Hispaniae Regi amittendae Americae metus est, quam ne Crioliis aliquando caput rectorque contingat, Hispanicum iugum omni vi, si Ducem haberent, excussuris. Georg. Hornius, Orb. Polit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MESTECH — vocantur in America, qui ex parentibus Hispanis ac Americanis mixtim nati sunt. Americam enim tria Hispanorum genera incolunt, Hispani, Criolii et Mestecii. E quibus Hispani dicuntur, qui, in ipsa Hispania nati, inde quotannis in Americam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”